- TRAGULA
- TRAGULAinter telorum iaculorumque vocabula, quae in veterib. Historiis scripta sunt, memoratur A. Gellio, l. 10. c. 25. et occurrit saepius apud Caesarem, l. 1. g. Gall. c. 26. Livium, l. 24. c. 42. Alios, Fuêre autem tragulae telae, quae vel manu, vel etiam tormentis, mittebantur, ac plerumque ita atrociter sauciabant, ut corpus simul scutumque transverberarent. Cum vero infixae erant, quomodo extrahi deberent, dubium erat ac plerumque non tam retrahebantur, metu magni doloris et profusionis sanguinis, quam hinc illincque decidebantur, ut e vulnere sic cum minore noxa possent accipi, uti videre est apud Hadr. Turnebum, Adversar. l. 7. c. 12. Unde hamatum hoc teli genus fuisse, suspicatur Lipsius, Poliorcet. l. 4. c. 4. Cuiusmodi telô Cottam usum esse tantâ vi, ὥςτε τὸν βληθέντα διὰ τε τȏυ ςθώρακος καὶ τῶ πλευρῶν διαπεῖραι καὶ τῇ γῇ προσηλῶσαι, ut eô percussum per loricam et per latera, terrae velut clavô affigeret, ait Suidas, cui τράγολας id dicitur: quod de posteriori tragularum genere intelligendum, tormentis emitti solito. Vide quoque Liv. Annal. l. 20. ubi de Annibale, et Sallustium, l. 2. in Fragment. ubi de Metello, tragulae ictu sauciatis: adde Caes. Bell. Gall. l. 5. c. 35. ubi de Balventio utrumque femur similiter traiecto. At cum Caesar paulo post, c. 46. epistolam, ad Ciceronem a Nervis circumsessum, mislurus, tragulam cum epistola ad amentum deligata, intra munitiones castrorum abici iussit, de priori capiendum. utrumque genus iunctim Sallustius idem indigitat, Bellô Iugurth. c. 57. Plerosque iacula tormentis aut manu emissa vulner abunt. Atque hos, qui e tormentis illa evibrabant, Tragularios dictos, legimus apud Vegetium, l. 2. c. 15. Coeterum tragulam, quasi trabulam, a trabendo appellatam esse, statuit, Turnebus, Adversar l. 21. c. 14. Et certe pro trabula vel par va trabea )quae vox et hâc notione legitur, apud Iornandem) genere currus sine rota, usurpârunt quoque vocem nonnulli, uti docet salmas. ad Solin. p. 231. alii tamen a traiciendo malunt deducere etc. Vide Becmannum in Originibus, et Martinium Lexico Philol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.